monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXXI <<<    

Caput XXXII

1 Haec est religio, quae universalem continet viam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. Haec est enim quodam modo regalis via, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. Cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quod universalem contineat viam animae liberandae, vel a philosophia verissima aliqua vel ab Indorum moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet via, nondumque in suam notitiam eandem viam historiali cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam venisse notitiam.
2 Ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique vel potius aliis nosse ac tenere videbatur. Sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. Cum autem dicit vel a philosophia verissima aliqua nondum in suam notitiam pervenisse sectam, quae universalem contineat viam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit vel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse verissimam, vel ea non contineri talem viam.
3 Et quo modo iam potest esse verissima, qua non continetur haec via? Nam quae alia via est universalis animae liberandae, nisi qua universae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? Cum autem addit et dicit: "Vel ab Indorum moribus ac disciplina, vel ab inductione Chaldaeorum vel alia qualibet via", manifestissima voce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis didicerat hanc universalem viam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula divina sumpsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit.
4 Quam vult ergo intellegi animae liberandae universalem viam nondum receptam vel ex aliqua verissima philosophia vel ex earum gentium doctrinis, quae magnae velut in divinis rebus habebantur, quia plus apud eas curiositas valuit quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali cognitione perlatam?
5 Quaenam ista est universalis via, nisi quae non suae cuique genti propria, sed universis gentibus quae communis esset divinitus inpertita est? Quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat.
6 Providentiam quippe divinam sine ista universali via liberandae animae genus humanum relinquere potuisse non credit. Neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. Tunc enim Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae universalis via, quae non est alia quam religio Christiana, oppugnari permittebatur ab idolorum daemonumque cultoribus regibusque terrenis, propter asserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium veritatis, per quos ostenderetur omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione veritatis esse toleranda.
7 Videbat ergo ista Porphyrius et per huius modi persecutiones cito istam viam perituram et propterea non esse ipsam liberandae animae universalem putabat, non intellegens hoc, quod eum movebat et quod in eius electione perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere.
Haec est igitur animae liberandae universalis via, id est universis gentibus divina miseratione concessa, cuius profecto notitia ad quoscumque iam venit et ad quoscumque ventura est, nec debuit nec debebit ei dici: Quare modo?
8 et: Quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile. Quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum receptum hoc donum Dei et nondum in suam notitiam fuisse perlatum. Neque enim propterea verum non esse iudicavit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat vel in notitiam nondum pervenerat.
9 Haec est, inquam, liberandorum credentium universalis via, de qua fidelis Abraham divinum accepit oraculum: "In semine tuo benedicentur omnes gentes." Qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu Mediatoris, in quo esset ista liberandae animae universalis via, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui.
10 Tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum verum Deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter credidit. Haec est universalis via, de qua in sancta prophetia dictum est: "Deus misereatur nostri et benedicat nos, inluminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum." Unde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de se ipso ait ipse Salvator: "Ego sum via, veritas et vita." Haec est universalis via, de qua tanto ante prophetatum est: "Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium et extolletur super colles, et venient ad eum universae gentes et ingredientur nationes multae et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob; et adnuntiabit nobis viam suam, et ingrediemur in ea. Ex Sion enim prodiet lex et verbum Domini ab Hierusalem." Via ergo ista non est unius gentis, sed universarum gentium; et lex verbumque Domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per universa diffunderet.
11 Unde ipse Mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: "Oportebat impleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem." Haec est igitur universalis animae liberandae via, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt Dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodam modo sacrata res publica in prophetationem et praenuntiationem civitatis Dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significaverunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt; praesens autem in carne ipse Mediator et beati eius apostoli iam testamenti novi gratiam revelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam Deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum divinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis.
12 Non enim apparuerunt tantummodo visiones angelicae et caelestium ministrorum sola verba sonuerunt, verum etiam hominibus Dei verbo simplicis pietatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, vitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, volatilia caeli, ligna, elementa, sidera divina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui revixerunt; exceptis ipsius Salvatoris propriis singularibusque miraculis, maxime nativitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae virginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt, demonstravit exemplum.
13 Haec via totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat. Ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam vocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam vocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit veracissimus potentissimusque mundator atque salvator.
14 Praeter hanc viam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur.
Quod autem Porphyrius universalem viam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia vel inlustrius inveniri potest, quae universum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, vel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, quorum multa videmus impleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus implenda?
15 Non enim potest Porphyrius vel quicumque Platonici etiam in hac via quasi terrenarum rerum et ad vitam istam mortalem pertinentium divinationem praedictionemque contemnere, quod merito in aliis vaticinantibus et quorumlibet modorum vel artium divinationibus faciunt.
16 Negant enim haec vel magnorum hominum vel magni esse pendenda, et recte. Nam vel inferiorum fiunt praesensione causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima eventura valetudini praevidentur; vel inmundi daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius et in mentibus atque cupiditatibus iniquorum ad quaeque congruentia facta ducendis quodam modo sibi vindicant, et in materia infima fragilitatis humanae.
17 Non talia sancti homines in ista universali animarum liberandarum via gradientes tamquam magna prophetare curarunt, quamvis et ista eos non fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci.
18 Sed alia erant vere magna atque divina, quae quantum dabatur cognita Dei voluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne venturus et quae in illo tam clara perfecta sunt atque in eius nomine impleta, paenitentia hominum et ad Deum conversio voluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et per universum orbem in veram divinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonumque subversio et a temptationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis impiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae civitatis Dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius viae scripturis praedicta atque promissa sunt; quorum tam multa impleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus.
19 Huius viae rectitudinem usque ad Deum videndum eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum qua praedicatur atque adseritur veritate quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, oppugnare possunt, sed expugnare non possunt.
Quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum verus Deus et Dominus adiuvare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones impiorum, qui conditori sanctae civitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt.
20 Quorum decem librorum quinque superiores adversus eos conscripti sunt, qui propter bona vitae huius deos colendos putant; quinque autem posteriores adversus eos, qui cultum deorum propter vitam, quae post mortem futura est, servandum existimant.
21 Deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de duarum civitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus invicemque permixtas, exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum divinitus adiuvabor expediam.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXXI <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 32